monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 14 > 14 > 59 > 42 > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 216, 8
Amate quod eritis. Eritis enim filii Dei, et filii adoptionis. Hoc vobis gratis dabitur, gratisque conferetur. In quo largius uberiusque abundabitis, quanto plus grati ei a quo haec accepistis, fueritis. Ad eum ambite, qui novit qui sint eius. Tunc autem non dedignabitur vos inter eos qui eius sunt nosse, si nominantes nomen Domini, ab iniustitia recedatis . Parentes carnis vestrae habetis, vel habuistis in saeculo, qui vos in laborem atque ad poenam mortemque genuerunt: sed quia feliciori orbitate potest unusquisque vestrum de talibus dicere, Pater meus et mater mea dereliquerunt me ; illum Patrem, christiane, agnosce, qui illis relinquentibus suscepit te ex utero matris tuae, cui quidam fidelis fideliter dicit, De ventre matris meae tu es protector meus . Pater Deus est, mater Ecclesia. Longe aliter ab his generabimini, quam ab illis geniti fueratis. Hos partus, non labor, non miseria, non fletus, non mors; sed facilitas, felicitas, gaudium, vitaque suscipiet. Per illos lamentabilis generatio; per hos optanda generatio est. Illi nos generando in aeternam poenam generant, propter veterem culpam: isti regenerando, nec poenam faciunt remanere, nec culpam. Haec est illa regeneratio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob . Humiles quaerite: quod cum inveneritis, ad securam altitudinem venietis. Infantia vestra innocentia erit, pueritia reverentia, adolescentia patientia, iuventus virtus, senium meritum, senectus nihil aliud quam canus sapiensque intellectus. Per hos articulos vel gradus aetatis, non tu evolveris, sed permanens innovaris. Non enim ut decidat prior secunda succedet, aut tertiae ortus secundae erit interitus, aut quarta iam nascitur ut tertia moriatur; non quinta quartae invidebit ut maneat, nec quintam sexta sepeliet. Cum simul aetates istae non veniant, tamen in anima pia et iustificata pariter et concorditer perseverant. Hae te ad septimam perennem quietem pacemque perducent. Tamen sexies, ut legimus, de necessitatibus aetatis mortiferae liberatum, iam in septima non te tangent mala . Non enim certabunt quae non erunt, aut praevalebunt quae nec audebunt. Ibi secura immortalitas, ibi immortalis securitas.